Psalms 144

CAS. Breviter continet hic psalmus quae in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi poenitentiae, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod praecepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, tertio, eadem latius explicat, ibi, CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. etc. ID. Qui hic per singulos dies, in aeterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. CAS. De qua laude alibi: Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quae post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter haec illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. . Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si praedicant regnum aeternum, non tacent ignem aeternum. AUG. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos praeveniendo, inde nos ejus. dicit, non manducabunt. AUG. Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Haec memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes. CAS. Tertio latius explicat quae secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia etc. Partes laudis ponuntur hic, quae superius, sed non singulae possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. Quibus eam veniam dedit. His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det. CAS. Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. natura, etiam dum creat. hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria coercuit, stellis coelos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Matth. 25.. AUG. Laudent sicut ea quae non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quae a Deo. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. ID. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit coelum et terram, et diversis bonis implevit. ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur. etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur. CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in saeculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiae est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. ID. Dat ergo medicus aegro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. ID. Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers. CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. sunt dispositiones et voluntates, quae omnes justae, etiam si verberat. Sciendum quod ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: haec secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse. CAS. Propitius, qui ubique, et hoc de justitia. ID. Concludit de justitia: aequum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere. . CAS. Expositis omnibus, sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari.
Copyright information for VulgGlossa